The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tentorium purpureum.] Inde recedentes, venimus ad alium locum,
vbi tentorium mirabile, totum de purpura rufa, quod Kitay dederant, erat
positum. Illic interius introducti fuimus, et semper cùm intrabamus nobis
dabatur ad bibendum cereuisia vel vinum, et etiam carnes coctæ, si
volebamus, ad edendum. [Sidenote: Solium churnum.] Erátque solariolum vnum,
de tabulis altè præparatum, vbi thronus Imperatoris erat positus, ex ebore
mirabiliter sculptus, in quo etiam erat aurum, et lapides preciosi, si bene
meminimus, et illuc ascendebatur per gradus. Eratque rotundum superius.
Banci verò erant positi in circuitu sedis, vbi dominæ sedebant à parte
sinistra in scamnis, à dextris autem nemo sedebat superius, sed Duces
sedebant in Bancis inferius, et hoc in medio. Alij verò sedebant, post eos,
et quolibet die veniebat dominarum maxima multitudo. Ista verò tria
tentoria, de quibus suprà diximus, erant valdè magna, aliáque habebant
vxores eius de filtro albo satis magna et pulchra. Ibidem Imperator diuisus
est à matre sua, quæ iuit in vnam terræ partem, et Imperator in aliam ad
iudicia facienda. Capta siquidem erat amica Imperatoris istius, quæ veneno
interfecerat patrem eius, eo tempore, quo exercitus eoram in Hungaria fuit.
Propter quod etiam exercitus eorum, qui erat in partibus illis, recessit.
[Sidenote: Nex Occoday vindicata. Ieroslaus Dux Russiæ.] De qua cum alijs
pluribus factum fuit iudicium, et occisi fuerunt. Eodem tempore mortuus
fuit Ierozlaus, Dux magnus Soldal, quæ est quædam Russia pars. Vocatus enim
ad matrem Imperatoris quasi pro honore, vt manducaret ac biberet de manu
ipsius, in continenti ad hospitum est reuersus, infirmatúsque mortuus est
post septem dies, totumque corpus eius miro modo glaucum effectum est,
dicebatúrque ab omnibus, quod ibidem, vt terram eius liberè ac plenariè
possiderent, fuisset impotionatus.
The same in English.
Of the place where the Emperour and his mother tooke their leaues one of
another, and of Ieroslaus Duke of Russia. Chap. 30.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account