The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Cuyne cum legatis dissimulanter agit.] Deníque Tartari nostri
nos ad Imperatorem duxerunt: qui cùm audisset per illos, nos ad eum
venisse, iussit nos ad matrem redire. Volebat enim secundo die, sicut
superiùs dictum est, contra totam Occidentis terram vexillum erigere, quod
nos volebat ignorare. Itaque reuersi stetimus paucis diebus, & iterum ad
ipsum reuersi sumus. Cum quo benè per mensem fuimus in tanta fame ac siti,
quòd vix viuere poteramus. Nam expensæ, quæ nobis pro diebus quatuor
debantur, vix vni sufficiebant. Nec inuenire poteramus aliquid ad emendum,
quia forum erat nimis remotum. [Sidenote: Cosmas Russus.] Sed Dominus nobis
quendam Ruthenum, nomine Cosmam, aurifabrum præparauit, qui satis dilectus
Imperatori, nos in aliquo sustentauit. Et hic nobis ostendit thronum
Imperatoris, quem ipse fecerat, antequam poneretur in sede, & sigillum
eiusdem, quod etiam fabricauerat ipse. [Sidenote: Chingay internuncius.]
Post hoc Imperator pro nobis misit, nobísque per Chingay protonotarium suum
dici fecit, vt verba nostra & negotia scriberemus, eíque porrigeremus. Quod
& fecimus. Post plures dies nos iterum vocari fecit, & vtrum essent apud
Dominum Papam, qui Ruthenorum vel Sarracenorum, aut etiam Tartarorum
literam intelligerent, interrogauit. Cui respondimus, quòd nullam istarum
literarum habebamus. Sarraceni tamen erant in terra, sed remoti erant à
Domino Papa. Diximus tamen, quia nobis expedire videbatur, quòd in
Tartarico scriberent, & nobis interpretarentur, nos autem in litera nostra
diligenter scriberemus, & tam literam quam interpretationem ad Dominum
Papam deferremus. Tunc à nobis recesserunt, & ad Imperatorem iuerunt. Porrò
à die Beati Martini fuimus vocati. Tunc Kadac, totius imperij procurator, &
Chingay & Bala, plurésque scriptores ad nos venerunt, nobísque literam de
verbo ad verbum interpretati fuerunt. Et cùm in Latina litera
scripsissemus, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, volentes
scire, si nos in aliquo verbo erraremus. Cum igitur ambæ literæ fuissent
scriptæ, fecerunt nos semel ac secundo legere, ne fortè minus aliquid
haberemus. Dixerunt enim nobis, videte, quòd omnia benè intelligatis, quia
non expediret, quòd non omnia bene intelligeretis. Literas etiam in
Sarracenico scripserunt, vt aliquis in partibus nostris inueniri posset,
qui eas, si opus esset, legeret.
The same in English.
How the Friers coming at length vnto the Emperour, gaue, and receiued
letters. Chap. 31.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account