The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 04
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
altitudinem duntaxat ad quinque pedes inuenit, sed profundiores canales
esse non dubitat: [Sidenote: Insula Vaigats.] deinde per eos fines pergere
ad tria quatuorve milliaria nautica, relicta Insula quam Vaigats vocant,
media ferŔ via inter Vgoriam et Nouam Zemblam: [Sidenote: Sinus inter
Vaigats et Obam vergens per meridiem.] tum Sinum quendam pŠterire inter
Vaigats atque Obam, qui per Meridiem vergens pertingit ad terram VgoriŠ, in
quem confluunt exigui duo amnes Marmesia atque Karah [Marginal note: Vel
Naramsey et Cara reca.], ad quos amnes gens alia Samoedorum accolit immanis
et efferata. Multa in eo tractu loca vadosa, multas cataractas inuenit; sed
tamen per quas possit Nauigari. [Sidenote: Littus ObŠ incolitubar Ostijs
trium dierum itinere.] Vbi ad fluuium Obam peruentum fuerit, qui quidem
fluuius (vt referunt Samoedi) septuaginta habet ostia, quŠ propter ingentem
latitudinem multas magnasque concludentem Insulas, quas varij incolunt
populi, vix quisquam animaduertat, ne temporis nimium impendat, constituit
ad summum tria quatuorve tentate ora, ea prŠsertim quŠ ex consilio
Incolarum, quos in itinere aliquot habiturus est, commodissima videbuntur,
triaque quatuorve eius regionis nauigiola tentandis Ostijs adhibere, quÓm
fieri potest ad littus proxime, (quod quidem sub itinere trium dierum
incolitur) vt quo loco tutissime nauigan possit, intelligat.
[Sidenote: Yaks Olgush locus super Obam fluuium duodecim dierum itinere a
mari.] Quod si nauim per fluuium Obam aduerso amne possit impellere, prima
si poterit cataracta, eaque, vt verisimile est, commodissima, ad eumque
locum appellere, quem aliquando ipse cum suis aliquot per Sibericorum
regionem terra adijt, qui duodecim iuxta dierum itinere distat Ó Mari, quÓ
influit in mare flumen Ob, qui locus est in continente, propŔ fluuium Ob
cui nomen est Yaks Olgush, nomine mutuato ab illo magno Profluente flumini
Ob illabente, tum certŔ speraret maximas se difficultates superasse.
Referunt enim illic populares, qui trium duntaxat dierum nauigatione ab eo
loco abfuerunt (qu˛d illic rarum est, eo qu˛d multi ad vnum duntaxat diem
cymbas pelliceas Ó littore propellentes oborta tempestate perierunt, c¨m
neque Ó sole neque Ó syderibus rectionem scirent petere) per transuersum
fluminis Ob, vnde spaciosum esse illius latitudinem constat, grandes se
carinas prŠciosis onustas mercibus magno fluuio delatas vidisse per Nigros,
puta Ăthiopes. [Sidenote: Ardoh flumen influens in lacum Kitthaym: de quo
in itinere ad Boghariam scribit Antonius Ienkinsonus.] Eum fluuium Ardoh
illi vocant, qui influit in lacum Kittayum, quem Paraha illi nominant, cui
contermina est gens illa latissimŔ fusa, quÓm Carrah Colmak appellant, non
alia certŔ quÓm Cathaya. Illic, si necessitas postulabit, opportunum erit
hybernare, se suosque reficere, resque omnes necessarias conquirere. Qu˛d
si acciderit, non dubitat interim plurim¨m se adiutum iri, plura illic
quŠrentem atque ediscentem. Veruntamen sperat Šstate eadem ad Cathayorum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account