The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Asiæ exiguo Isthmo annectitur maxima Orbis terrarum peninsula Africa, tria
millia et triginta circiter mill German. ambitu complectens. Isthmi
intercapedo est mill. xxv. Pleraque Africæ inculta, et aut arenis
sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut
infestantur multo ac malefico genere animalium; in universum vasta est
magis quam frequens. Quædam tamen partes eximie fertiles. Græcis Libya
dicitur, à Libya Epaphi filii Iovis filia: Africam autem ab Afro Libys
Herculis filio dictam volunt. Maria eam cingunt, qua Sol oritur Rubrum, qua
medius dies Æthiopicum, qua occidit Sol Atlanticum; ab Septemtrionibus
Internum, Africum seu Libycum dictum, qua eam alluit. Longitudo summa
computatur ab Herculis freto ad promontorium Bonæ Spei mill. DCC. Latitudo
inter duo promontoria, Hesperium, vulgo _C. Verde_, et Aromata, quod est
juxta fauces Arabici sinus, vulgo nunc _Coarda fui_, mill. DL. Terra ipsa,
nisi qua interno mari accedit, obscure veteribus nota. Vltra autem Nili
fontes ac montes Lunæ prorsus incognita.
Regiones atque gentes in quas divisa fuit quondam, sunt, Ægyptus,
Cyrenaïca, Africa Minor, seu proprie dicta, Troglodytæ, Garamantes,
Numidia, Mauritania, Gaetulia, Libya interior, Arabia Troglodytica et
Æthiopia.
CAP. II.
_Ægyptus_.
Prima Africæ Asiæque proxima est Ægyptus, quam veteres Geographi in Asiæ
regionibus computarunt. At posteriores, Arabico sinu, vt ante dictum, inter
Asiam Africamque termino constituto, Africæ eam contribuerunt.
Nomen traxit ab Ægypto Danai fratre; ante Aëria dicta. Terminatur à
Septemtrione suo mari, id est, Ægyptio, ab Ortu Arabia Petræa et dicto
sinu; a Meridie Æthiopia, ab Occasu Cyrenaïca. Longa est a Pelusíaco Nilí
ostio ad Catabathmum opidum milliar. CL. Lata à Nili ostiis, ad opidum
Metacompsum Nilo adpositum, nunc _Conzo_, mill. c.
Divisa fuit generatim in Superiorem, quæ in Meridiem vergit, et Inferiorem,
quæ mari interno alluitur. Superiorem rursus Nilus dividebat in Libycam,
qua Occidentem, et Arabicam, qua Orientem spectat. Hinc populi Arabægyptii,
illinc Libyægyptii, dicti. Inferioris pars est Marcotis, sive Marmarica,
vltima versus Occidentem Cyrenaïcæ contermina. Speciatim vero universa
Ægyptus in complures præfecturas descripta erat, quas Græco vocabulo Nomos
vocarunt.
_De urbibus Ægypti_.
Ægyptus super ceteram antiquitatis gloriam, viginti millia urbium sibi
Amase regnante habitata quondam prætulit; postea quoque sub Romano imperio
multis, etiamsi ignobilibus, frequens.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account