The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Clarissima omnium fuit Alexandria, caput Ægypti totiusque Africæ, post
deletam Carthaginem prima; ab Alexandro Magno condita; postea in tantam
aucta multitudinem atque frequentiam, uti uni tantum Romæ cederet. Secunda
ab hac Diospolis, sive Thebae cognomine Ægyptiæ; quas centum portas
habuisse ferunt; sive, at alii ajunt, centum aulas, totidem olim Principum
domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, ducenos armatos milites
effundere. Deinde Memphis, regia quondam: juxta quam pyramides, regum
sepulchra. Turres sunt fastigiatæ, ultra celsitudinem omnnem, quæ fieri
manu possit; itaque mensuram umbrarum egressæ, nullas habent umbras, regum
pecuniæ otiosa ac stulta ostentatio. Reliquæ urbes sunt, Syene, Sais,
Bubastis, Elephantis, Tentyris, Arsinoe et Abydus, Memnonis olim regia;
postea Osiris fano inclyta: et Arabiæ contermina, claritatis magnæ
Heliopolis, id est, Solis urbs. In Marmarica vicus fuit Apis, nobilis
religione Ægypti locus. Fuit et Labyrinthus nullo addito ligno
exædificatus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu
amplexus, marmore exstructus et tectus, unum in se descensum habens, intus
pene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus.
CAP. III.
_De incolis Ægypti ac Nilo flumine; item de Libya exteriore_.
Ipsi Ægyptii, hominum vetustissimos se prædicantes, cum Scythis de gentis
antiquitate olim contenderunt. Antiquissimos esse post Syros, vel ipsa
sacra Scriptura attestatur. Disciplinarum complurium inventores rerumque
divinarum ac siderum peritissimi dicti sunt, quare ad eos Dædalus,
Melampus, Pythagoras, Homerus et alii complures eruditionis causa profecti.
Sub regibus esse jam inde ab initio rerum consueverunt, modo suis, modo
Æthiopibus; dein Persis ac Macedonibus; moxque iterum suis, donec Romani,
Augusto debellante, in provinciam redegerunt Ægyptum. Post hoc Saraceni eam
occuparunt: quibus successit Sultanorum inclytum nomen, ex Circassis
Tartarorum gente ortum. Postremi Turcæ ann. M DXVI invaserunt, qui etiam
nunc tenent.
_Nilus_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account