The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 07: England's Naval Exploits Against SpainHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 07: England's Naval Exploits Against Spain
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Illustrissime Princeps, ex nonnullis quibusdam Hispanis intelligimus,
Excellentiam vestram iam nunc esse apud portam S. Mariæ. Et quoniam in anno
Domini 1588. id nobis tunc muneris assignatum erat à sereniss. nostra
Regina domina mea, vt contra vos, vestrásque copias, Ego solus pro eo
tempore Generalis essem constitutus: Idcircò non opinamur vobis ignotum
esse, quàm mite quoddam, et humanum bellandi genus, tum hîc iam in hoc ipso
tempore, aduersus huius loci populum atque incolas vsurpauerimus: tum etiam
sæpius antehac quâm humaniter, benignèque eos omnes tractauerimus, quos ex
vestris iure belli captiuos acceperimus. Ex quorum numero quàm multa milia
etiam gratis, nullo accepto pretio, libertate donauerimus, id putamus
omnibus esse testatius, quàm vt à quoquam denegetur. Quocirca, neque vllo
modo nobis in mentem venire potest, vt dubitemus, quin parem etiam in vobis
humanitatem aduersus nostros captiuos simus reperturi. Cum igitur nobis
compertum iam sit, habere vos in vestris galeris, ex Reginæ nostræ
serenissimæ Dominæ meæ subditis vnum et quinquaginta captiuos: non equidem
dubitamus, quin eos omnes sitis relaxaturi, et ad nos missuri: ea lege, ac
conditione, vt totidem ex vestris hîc captíuis eiusdem loci atque ordinis,
melioris etiam fortassis notæ, ac conditionis, homuncios, ad os vicissim
remittamus. Id quod nos facturos data fide spondemus, quàm primùm nostros
captiuos ex vestris manibus acceperimus. Hac in re si nostro desiderio ac
voluntati parùm satisfactum erit, aliud profectò tunc posthac belli genus
ingrediemur, aliúmque bellandi morem cogemur, etiam inuiti, et contra
voluntatem prosequi. Ex Regia Anglicana classe apud Cadiz vltimo Iunij,
stilo antiquo. 1596.
Carolus Howard.
These letters were sent by a Spaniard, and an answere was brought from the
Duke with al conuenient speed, and as it should seeme by the L. Admirals
next answere returned to him in writing, which immediately hereafter
foloweth, the Duke de Medina Sidonia his letters were honorable, and with
good regard.
A Copie of my L. Admirals second letter to the Duke of Medina Sidonia.
Illustrissimo Principi Duci de Medina Sidonia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account