The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Constantinopolis pulchra est Ciuitas, et nobilis, triangularis in forma,
firmiterque murata, cuius duae partes includuntur mari Hellesponto, quod
plurimi modo appellant brachium sancti Georgij, et aliqui Buke, Troia
vetus. Versus locum vbi hoc brachium exit de mari est late terrae planities,
in qua antiquitus stetit Troia Ciuitas de qua apud Poetas mira leguntur sed
nunc valde modica apparent vestigia Ciuitatis. In Constantinopoli habentur
multa mirabilia, ac insuper multae sanctorum venerandae relliquaei, ac super
omnia, preciosissimi Crux Christi, seu maior pars illius, et tunica
inconsutilis, cum spongia et arandine, et vno clauorum, et dimidia parte
coronae spineae, cuius altera medietas seruatur in Capetla Regis Franciae,
Parisijs. Nam et ego indignus ditigenter pluribus vicibus respexi partem
vtramque: dabatur quoque mihi de illa Parisijs vnica spina, quam vsque nunc
preciose conseruo, et est ipsa spina non lignea sed uelut de iuncis marinis
rigida, et pungitiua. [Sidenote: Eclesia sanctae Sophiae] Ecclesia
Constantinopolitana in honorem sanctae Sophiae, id est, ineffabilis Dei
sapientiae dedicato dicitur, et nobilissima vniuersarum mundi Ecclesiarum,
tam in schemate artificiosi operis, quam in seruatis ibi sacrosanctis
Relliquijs: [Sidenote: Regina Helena Britanna] nam et continet corpus
sancte Annae matris nostrae Dominae translatum illuc per Reginam Helenam ab
Hierosolymis: et corpus S. Lucae Euangelistae translatum de Bethania Iudeae;
Et Corpus beati Ioannis Chrysostomi ipsius Ciuitatis Episcopi, cum multis
atlijs reliquijs preciosis; quoniam est ibi vas grande cum huiusmodi
reliquijs velut marmoreum de Petra Enhydros; quod iugiter de seipso
desudans aquam semel, in anno inuenitur suo sudore repletum. [Sidenote:
Imago Iustiniani.] Ante hanc Ecclesiam, super columnam marmoream habetur de
aere aurato opere fuscrio, magna imago Iustiniani quondam Imperatoris super
equum sedentis, fuit autem primitus in manu imaginis fabricata sphaera
rotunda, quae iam diu e manu sua sibi cecidit, in signum quod Imperator
muliarum terraram dominium perdidit. Namque solebat esse Dominus, Romanorum
Graecorum, Asiae, Syriae, Iudeae, AEgypti, Arabiae, et Persiae, at nunc solum
retinet Greciam, cum aliquibus terris Greciae adiacentibus, sicut Calistrum,
Cholchos, Ortigo, Tylbriam, Minos, Flexon, Melos, Carpates, Lemnon,
Thraciam, et Macedoniam totam: Suntque sub eo Caypoplij, et alti
Pyntenardi, ac maxima pars Commannorum. Porro imago tenet manum eleuatam et
extentam in orientem, velut in signum cominationis ad Orientales infideles.
De praedicta terra Thraciae fuit Philosophus Aristoteles oriundus in Ciuitate
Stageres, et est ibi in loco tumba eius velut altare, vbi et singulis annis
certo die celebratur a populo festum illius, ac si fuisset sanctus.
Temporibus ergo magnorum consiliorum conueniunt illuc sapientes terrae,
reputantes sibi per inspirationem immitti consilium optimum de agendis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account