The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Item ad diuisionem Thraciae et Macedoniae sunt duo mirabiliter alti montes,
vnus Olympus, alter Athos, cuius vltimi vmbra oriente sole apparet ad 76.
miliaria, vsque in insulam Lemnon. In horum cacumine montium ventus non
currit, nec aer mouetur, quod frequenter probatum est per ingenium
Astronomorum, qui quandoque ascendentes scripserunt, literas in puluere,
quas sequenti anno inuenerunt quasi recenter scriptas, et quia est ibi
purus aer sine mixtione elementi aquae necesse est vt ascendentes habeant
secum spongias aquae plenas pro adhelitus respiratione: In praedicta autem
sanctae sophiae Ecclesia, (sicut ibidem dicitur,) voluit olim quidam
Imperator corpus cuiusdam sui defuncti sepelire cognati: cuius cum
foderetur sepulchrum, ventum est ad mausoleum antiquum in quo super
incineratum corpus iacebat discus auri puri, et erat sculptum in eo literis
Graecis, Hebraicis, et Latinis sic. Iesus Christus nascetur de Virgine, et
ego credo in eum. Et erat simul inscripta data defuncti secundum modum
illius temporis quae continebat duo millia annorum ante incarnationem ipsius
Christi de Maria Virgine. Seruatur quoque hodierno tempore eadem patina in
Thesaurario eiusdem Ecclesiae, et dicitur illud corpus fuisse Hermetis
sapientis. Omnes quidem, terrarum, regionum et insularum homines, qui isti
Greco obediunt Imperatori sunt Christiani, et baptizati, tamen variant
singuli in aliquo articulo fidem suam a nostra vera fide Catholica, et
diuersificant in multis suos ritus a ritibus Romanae Ecclesiae, quia iamdiu
omiserunt obedire Pontifici Romano, dicentes, quoniam beatus Petrus
Apostolus habuit sedem in Antiochia, quamuis passus fuit in Roma:
[Sidenote: Patriarchae Antiocheni authoritas.] Idcirco patriarcha
Antiochenus habet in illis Orientalibus partibus similem potestatem, quam
Pontifex Romanus in istis Occidentalibus. Imperator etiam
Constantinopolitanus creat eorum patriarcham, et instituit pro sua
voluntate Archiepiscopos, et Episcopos, et confert dignitates, et
beneficia, similiter inuenta occasione destituit, deponit, et priuat.
The English Version.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account