The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
montis ascensum est vetus Capella, quam vocant Eliae Prophetae, et locum
specialiter appellant Horeb. A cuius latere in montis appendentia colitur
vinea, quam nominant Iosuae scophis, de qua quidam putare volunt, quod
Sanctus Ioannes Euangelista eam primo plantauit. In superiori vero montis
vertice, est Capella, quam dicunt Moysis, et illic rupis seruans adhuc
corporis eius formam impressam dum se abscondit, viritus dominum respicere
in facie. Locus quoque ibi ostenditur, in quo Deus tradidit ei decem
mandata, siue legem proprio digito scriptam, et sub rupe cauerna in qua
mansit ieiunus diebus 40. Ab hoc monte qui vocatur Mosi, restat via
producta ad quartam Leucae, vsque in montem qui dicitur Sanctae Catherinae per
vallem speciosam, ac multum frigidam. Circa eius medium habetur Ecclesia,
nomine 40. Martyrum constructa, vbi interdum veniunt Monachi cantare
missam: Hic mons est satis altior Monte Moysis, in cuius vertice Angeli Dei
pie creduntur attulisse, et sepeliisse corpus sanctissimae Martyris
Catherinae cum inuolumento capitis supra dicto. Attamen in ipso certo
sepulturae loco, licet quandoque stetit Capella, modo non est habitaculum,
sed modicus aceruus petrarum. Notandum, quod vterque horum montium potest
vocari mons Sinay, eo quod totus circumiacens locus deserti Sin appellatur.
Sur desertum inter mare Rubrum, et solitudinem Sinay. Desertum Sur idem
Scriptura quod et Cades. Visitatis igitur a peregrinis his sacrosanctis
memorijs, et valefacto Monachis, recommendant se eorum orationibus, et
meritis: tuncque solet aliquid victualium offerri peregrinis, pro inchoanda
via deserti Syriae versus Ierusalem. Et sicut dixi de priori deserto, sic
nec istud secure est peragrandum absque Drogemijs; id est, semitarum
ductoribus, propter vastitudinem deserti.
CAPVT. 12.
Iter a deserto Sinay vsque ad Iudeam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account