Great Britain -- History -- Mary I, 1553-1558; Mary I, Queen of England, 1516-1558
[Footnote 488: Domine Jesu Christe, qui es verus
sponsus animae meae, verus Rex ac Dominus meus qui me
ad Regni hujus gubernacula singulari tua
providentia ac benignitate vocatam, cum antea essem
derelicta et tanquam mulier ab adolescentia
abjecta, eum virum in matrimonium et regni
societatem expetere voluis ti, _qui plus caeteris
imaginem tuam quam in sanctitate et justitia mundo
ostendisti in suis meisque actionibus dirigendis
exprimeret, et expetitum dedisti_, cujus nunc
discessum moerens defleo--quaeso per illum
pretiosissimum sanguinem quem pro me sponsa tua
proque illo et omnibus in ara crucis effudisti, ut
hunc meum dolorem ita lenias, ita purges, ita
temperes, ut quoties ille sanctis suis consiliis
mihi adest, quoties per litteras quae ad salutem
hujus populi tui pertinent commendat, toties illum
praesentem esse, teque unicum consolatorem in medio
nostro adesse sentiam, utque in illo te semper amem
atque glorificem. Obsecro, Domine, ut in nobis tua
imago sic indies per tuam gratiam renovetur in
conspectu populi tui, quern nobis gubernandum
commisisti, ut cum is justitiae tuae severitatem, in
iis quae amiserat dum hi regnarent qui a recta fide
declinantes sanctitatem et justitiam expulerunt,
jam pridem senserit, quae nunc per tuam
misericordiam recuperaverit sub illorum Regno quos
nunquam a recta fide declinare es passus, cum
gratiarum actione laetus intelligat ut uno ore tarn
nos quam populus noster Deum patrem per te ejus
unicum filium in unitate Spiritus glorificemus, ad
nostram ipsorum et piorum omnium salutem et
consolationem. Amen.--_Epist._ Reg. Pol. vol. v.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account