The Satyricon of Petronius ArbiterPetronius Arbiter
General
The Satyricon of Petronius Arbiter
Petronius Arbiter
Rome -- Fiction; Satire, Latin -- Translations into English
"Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam
'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos
pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se
admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem. Indulsi ergo
sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem nne ingurgitavi.
Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia
nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis 'dii'
inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et
optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem. Macedonicum
optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.'
Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi
lacentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia
vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare
consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque
gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne
tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot
horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum
basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu,
'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?'
"Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum
ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis
casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere
patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est
ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: 'aut dormi, aut ego
iam dicam patri.' Nihil est tam arduum, quod non improbitas
extorqueat. Dum dicit: 'patrem excitabo,' irrepsi tamen et male
repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea,
postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter
condiscipulos, quibus iactasset censum meum, 'videris tamen' inquit
'non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.' Ego vero deposita
omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in
somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus planae
maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me
sopitum et 'numquid vis?' inquit. Et non plane iam molestum erat
munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod
voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus.
Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: 'quare non
facimus?' tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et
reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam.'"
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account