The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 1 of 2)Beloe, William
General
The sexagenarian; or, the recollections of a literary life (Volume 1 of 2)
Beloe, William
Authors, English; Beloe, William, 1756-1817; English literature -- Anecdotes
“Quibus autem lamentis, quo luctu Te Huntere, et te Pitcairne
prosequemur? quos vigentes adhuc mors occupavit, atque ambos unus annus
nobis eripuit? Cognitione, prudentia, moderatione animi prope æquales
fuerunt. Fama quoque utrique par, sed alia alii. Alter militiæ, domi
alter clarus factus est.
“Quod si Hunterus in castris et infamibus Indiæ Occidentalis locis, magna
medendi diligentia celebritatem consecutus sit, non minus Pitcairnus
de patria bene meritus est, qui Valetudinario Sancti Bartolomæi plures
annos singulari laude præfuit: in quo pauperes pene innumerabiles cura
sublevavit, multosque discipulos præceptis ex re natis, ad medicinam
faciendam optimè instituit. Nam fuit in illo gravitas et autoritas quanta
magistrum decet, simul gratia et probitas quibus discentium animos mire
ad se allexit.
“Postea relictis publicis muneribus cum ad privata totum se converterat,
inter summi ordinis ægros occupatissimus vixit, donec adversa valetudo
ut sibi caveret, monuisset. Tum sine mora Ulyssiponem se subduxit, ubi
otium perinde ac salutem reciperet. Inde ut rediit, paucos modo curare
constituit, neque ut antea, mediis negotiorum fluctibus se implicari
sivit. Medicinam tamen adhuc exercebat, crescente etiam ætate vegetior
factus, cum hominem temperantem, summum medicum, tantus improviso morbus
oppresserit, ut præclusis inflammatione et tumore faucibus, vix diem
unum atque alterum superesset Lugeamus amici sortem humanam! lugeamus
socios amissos! vel potius eorum sic meminerimus ut quotiescumque de
clarissimis et beatissimis viris cogitemus, nosmetipsos ad virtutem
accendere, et ad omnem fortunam paratiores præstare videamur.”
There could not possibly be given a more accurate, or more faithful
portraiture of the man, than is exhibited in the above truly classical
extract: of his professional knowledge, skill, and sagacity, it cannot,
therefore, be necessary to add a syllable.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account