Catholic Church -- Hymns; Hymns, English; Hymns, Latin; Service books (Music) -- Catholic Church
2.
Quia viderunt oculi mei, salutare tuum.
3.
Quod parasti, ante faciem omnium populorum.
4.
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
5.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
6.
Sicut erat in principio et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Page 466-467
----------
No. 263
COMPLINE
In Manus Tuas Domine
Responsorium breve
Vatican Antiphonale
Per annum
Sixth Mode
In manus tuas Domine, Commendo spiritum meum.
In manus tuas Domine, Commendo spiritum meum.
V. Redemisti nos Domine, Deus veritatis.
Commendo spiritum meum.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
In manus tuas Domine, Commendo spiritum meum.
V. Custodi nos Domine ut pupillam oculi.
Choir: Sub umbra alarum tuarum protege nos.
Page 468
----------
No. 264
PRO GRATIARUM ACTIONE
Te Deum Laudamus
Juxta morem Romanum
Vatican Graduale
Harmonized by N. A. M.
Third Mode
Celebrant
1. Te Deum laudamus
Chorus
Te Dominum confitemur.
Chorus (in alternate sections)
2. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
3. Tibi omnes Angeli, tibi coeli et universae potestates:
4. Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
5. Sanctus:
6. Sanctus:
7. Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
8. Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
9. Te gloriosus Apostolorum chorus:
10. Te Prophetarum laudabilis numerus:
11. Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
12. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
13. Patrem immensae majstatis:
14. Venerandum tuum verum, et unicum Filium.:
15. Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
16. Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
17. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
18. Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum.
19. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.
20. Judex crederis esse venturus.
All kneel here
21. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
22. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
23. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae.
24. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
25. Per singulos dies, benedicimus te.
26. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
27. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire.
28. Miserere nostri Domine, miserere nostri.
29. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te.
30. In te Domine speravi: non confundar in aeternum.
Responses
Cel. V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.
Choir. R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Cel. V. Benedictus es Domine, in firmamento coeli.
Choir. R. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula.
Cel. V. Domine exaudi orationem meam.
Choir. R. Et clamor meus ad te veniat.
Cel. V. Dominus vobiscum.
Choir. R. Et cum Spiritu tuo.
Page 469-470-471-472-473-474
----------
No. 265
IN FESTIS B. MARIAE VIRGINIS
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account