The Student's Companion to Latin AuthorsMiddleton, George
Philosophy
The Student's Companion to Latin Authors
Middleton, George
Authors, Latin; Latin literature -- History and criticism
'Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse
vitam. Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus,
cuius taedio ad mortem inrevocabili constantia decucurrit, usque ad
supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus
amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem
reliquit. Laeserat famam suam sub Nerone, credebatur sponte accusasse:
sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex
proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae
laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia,
sine invidia: salutabatur, colebatur, multumque in lectulo iacens
cubiculo semper non ex fortuna frequenti doctissimis sermonibus dies
transigebat, cum a scribendo vacaret. Scribebat carmina maiore cura
quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania
tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est ... Erat
φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures isdem
in locis villas possidebat adamatisque novis priores neglegebat.
Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non
habebat modo verum etiam venerabatur, Vergilii ante omnes, cuius
natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi
monimentum eius adire ut templum solebat. In hac tranquillitate annum
quintum et septuagensimum excessit, delicato magis corpore quam
infirmo; utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex
omnibus quos Nero consules fecerat decessit.'
Silius' career as an orator is mentioned by Martial vii. 63, 5-8,
'Sacra cothurnati non attigit ante Maronis,
implevit magni quam Ciceronis opus.
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
hunc loquitur grato plurimus ore cliens.'
The _Punica_ is an Epic in seventeen Books on the Second Punic War,
and treats of events down to the battle of Zama, B.C. 202. The
historical treatment is founded mainly on Livy, and in point of style
Silius has followed Homer and Virgil, imitations of whom are found on
every page. For Silius' reverence for Virgil, see above, and cf. viii.
593,
'Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu
evecta Aonio, et Smyrnaeis aemula plectris.'
Silius also follows Homer and Virgil in their mythology, bringing in
supernatural motives in a way unsuitable to a historical subject,
_e.g._ in xv. 20, where Scipio has, like Hercules, to choose between
Voluptas and Virtus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account