The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyBoethius
Religion
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy
Boethius
Happiness; Philosophy and religion; Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Phoebus doth fall into the western main,
Yet doth he back return by secret ways,
And to the earth doth guide his chariot's race.
Each thing a certain course and laws obeys,
Striving to turn back to his proper place;
Nor any settled order can be found,
But that which doth within itself embrace
The births and ends of all things in a round.
[121] Literally, "and take food offered by the hand."
[122] Literally, "their spirits, hitherto sluggish, return."
III.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen
principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime
perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque uos et ad uerum
bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant
ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecuniae uel honores
ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse uideatur, nos quoque
fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id ualent
efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in
eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum qui paulo
ante diuitiis affluebas, interrogo: Inter illas abundantissimas opes
numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?"
"Atqui," inquam, "libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer
reminisci non queo." "Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel
aderat quod adesse noluisses?" "Ita est," inquam. "Illius igitur
praesentiam huius absentiam desiderabas?" "Confiteor," inquam. "Eget uero,"
inquit, "eo quod quisque desiderat?" "Eget," inquam. "Qui uero eget aliquo,
non est usquequaque sibi ipse sufficiens?" "Minime," inquam. "Tu itaque
hanc insufficientiam plenus," inquit, "opibus sustinebas?" "Quidni?"
inquam. "Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt
et hoc erat quod promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime
considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus
possidetur inuitis nequeat auferri." "Fateor," inquam. "Quidni fateare, cum
eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito? Vnde enim forenses
querimoniae nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur
ereptae?" "Ita est," inquam. "Egebit igitur," inquit, "extrinsecus petito
praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur?" "Quis id," inquam, "neget?"
"Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere?"
"Dubitari," inquam, "nequit." "In contrarium igitur relapsa res est; nam
quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio
faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia?
Num enim diuites esurire nequeunt? Num sitire non possunt? Num frigus
hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis
quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari
quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest. Nam si haec
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account