The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyBoethius
Religion
The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy
Boethius
Happiness; Philosophy and religion; Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint
nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim?
Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere
uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi
humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius
periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus
securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque
abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona
prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur!
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres
uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem
et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est
quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut
uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si, ut
Aristoteles[130] ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum uisus
obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis
superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum
uideri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed
aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque
miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud
redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae pollicentur
bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad
beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
[130] Probably from the lost _Protrepticus_ of Aristotle. See Bywater,
_Journal of Philology_, ii. (1869), 59, and Hartlich, _Leipz. Stud._ xi.
(1889), 250.
VIII.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account