The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
“Simulque phrygium, nec non superhumerale, videlicet lorum quod
imperiale circumdare solet collum.” Quis umquam phrygium Latine dici
audivit? Tu mihi dum barbare loqueris videri vis Constantini aut
Lactantii esse sermonem. Plautus in Menaechmis[213] phrygionem[214] pro
concinnatore vestium posuit. Plinius phrygionas[215] appellat vestes
acu pictas, quod earum Phryges fuerint[216] inventores. Phrygium vero
quid significat?[217] Hoc non exponis, quod obscurum; exponis quod est
clarius. Superhumerale ais esse lorum, nec quid sit lorum tenes; non
enim cingulum ex corio factum, quod dicitur lorum, sentis circumdari pro
ornamento Caesaris collo: hinc est quod habenas et verbera vocamus lora;
quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis quae auratae
collo equi aut alterius pecudis circumdari assolent intelligi potest.
Quae te res, ut mea fert opinio, fefellit, et cum lorum circumdare
collo[218] Caesaris atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de
summo pontifice, equum aut asinum[219] facis.
“Verum et chlamydem[220] purpuream, atque tunicam coccineam.” Quia
Matthaeus ait chlamydem coccineam, et Ioannes vestem purpuream, utrumque
voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color est, ut Evangelistae
significant, quid tu non fuisti contentus alterum nominasse, ut illi
contenti fuerunt: nisi accipis purpuram, ut nunc imperiti loquuntur,
genus panni serici colore albo? Est autem purpura piscis, cuius sanguine
lana tingitur, ideoque a tinctura datum est nomen panno, cuius color
pro rubro accipi potest, licet sit magis nigricans et proximus colori
sanguinis concreti, et quasi violaceus. Inde ab Homero atque Virgilio
purpureus dicitur sanguis et marmor porphyritum,[221] cuius color est
simillimus amethysto;[222] Graeci enim purpuram porphyram vocant.
Coccineum pro rubro accipi forte non ignoras; sed cur faciat coccineum
cum nos dicamus coccum, et chlamys quod genus sit vestimenti, iurarem te
plane nescire.
Atque ut ne se[223] longius persequendo singulas vestes mendacem
proderet, uno semel verbo complexus est, dicens; “omnia imperialia
indumenta.” Quid! Etiamne illa quibus in bello, quibus in venatione,
quibus in conviviis, quibus in ludis amiciri solet? Quid stultius quam
omnia Caesaris indumenta dicere convenire pontifici?
Sed quam lepide addit; “Seu etiam dignitatem imperialium praesidentium
equitum”! “Seu” inquit. Distinguere duo haec invicem voluit, quasi multum
inter se habeant similitudinis, et de imperatorio habitu ad equestrem
dignitatem delabitur,[224] nescio quid loquens. Mira quaedam effari vult,
sed deprehendi in mendacio[225] timet, eoque inflatis buccis et turgido
gutture dat sine mente sonum.
“Conferentes ei etiam imperialia sceptra.” Quae structura orationis! Qui
nitor! Qui ordo! Quaenam sunt sceptra ista imperialia? Unum est sceptrum,
non plura; si modo sceptrum gerebat imperator. Num et pontifex sceptrum
manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem et galeam et iaculum?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account