The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
“Simulque cuncta signa atque banna.” Quid tu “signa” accipis? Signa sunt
aut statuae, unde frequenter legimus signa et tabulas pro sculpturis ac
picturis,—prisci enim non in parietibus pingebant, sed in tabulis,—aut
vexilla, unde illud; “Signa, pares aquilas.” A priore significato sigilla
dicuntur parvae statuae atque sculpturae. Num ergo statuas aut aquilas
suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius? At “banna” quid
sibi velit, non invenio. Deus te perdat, improbissime mortalium, qui
sermonem barbarum attribuis saeculo erudito!
“Et diversa ornamenta imperialia.” Quia dixit “banna,” satis putavit
significatum esse, et ideo cetera sub verbum universale conclusit.
Et quam frequenter inculcat “imperalia”; quasi propria quaedam sint
ornamenta imperatoris magis quam consulis, quam dictatoris, quam Caesaris!
“Et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam
potestatis nostrae.”
“Proicit ampullas et sesquipedalia verba,”
“Rex regum Darius, consanguineusque deorum,”
numquam nisi numero plurali loquens.[226] Quae est ista processio
imperialis; cucumeris per herbam torti, et crescentis[227] in ventrem?
Triumphasse existimas Caesarem quotiens domo prodibat, ut nunc solet
papa, praecedentibus albis equis, quos stratos ornatosque famuli
dextrant; quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius, nihilque a
pontifice Romano alienius? Quae etiam ista gloria est? Gloriamne, ut
Hebraeae linguae mos est, pompam et apparatus illum splendorem homo
Latinus appellasset? Ut illud quoque militiam pro milites, quod ab
Hebraeis sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius scribae
numquam aspexerant?
Verum quanta est munificentia tua, Imperator, qui non satis habes
ornasse[228] pontificem, nisi ornes et omnem clerum! “Culmen singularis
potentiae et praecellentiae,” ais, “effici patricios, consules.” Quis
audivit senatores aliosve homines effici patricios? Consules efficiuntur,
non patricii;[229] ex domo vel patricia, quae eadem senatoria dicitur,
siquidem senatores patres conscripti sunt, vel ex equestri, vel ex
plebeia; plusque est senatorem esse quam patricium, nam senator est
unus e delectis consiliariis reipublicae, patricius[230] vero qui e
domo senatoria ortum ducit. Ita qui senator aut ex patribus conscriptis
non protinus et patricius[230] est. Ridiculeque Romani mei hoc tempore
faciunt, qui praetorem suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno
homine constare possit, necesseque sit senatorem habere collegas; et
is[231] qui nunc senator dicitur fungatur officio praetoris. At dignitas
patriciatus in multis libris invenitur, inquies. Audio: sed in his
qui de temporibus post Constantinum loquuntur. Ergo post Constantinum
privilegium confectum est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account