The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Neque vero dissimulaverim Valerium non plane posse reprehendi quod ita
loquatur, cum paulo post graviter et severe subiciat: “Nec me praeterit
de motu et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque percepto,
quam in ancipiti opinione aestimatio versetur. Sed quia non nova
dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vendicent.” De voce
deorum dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum Fortunae, quod
bis locutum fingitur his verbis: “Rite me, matronae, vidistis,[326] rite
dedicastis.”
At vero nostri fabulatores passim inducunt idola loquentia, quod ipsi
gentiles et idolorum cultores non dicunt et sincerius negant quam
Christiani affirmant. Apud illos[327] paucissima miracula non fide
auctorum, sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione
nituntur; apud istos recentiora quaedam narrantur, quae illorum homines
temporum nescierunt.[328]
Neque ego admirationi sanctorum derogo, nec ipsorum divina opera
abnuo,[329] cum sciam tantum fidei quantum est granum sinapis[330]
montes etiam posse transferre. Immo defendo illa ac tueor, sed misceri
cum fabulis non sino. Nec persuaderi possum hos[331] scriptores alios
fuisse quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum Christianorum,
si haec figmenta per dolosos homines in manus imperitorum delata
acciperentur pro veris, aut fideles habentes quidem aemulationem Dei,
sed non secundum scientiam,[332] qui non modo de gestis sanctorum,
verum etiam Dei genetricis atque adeo Christi improba quaedam et[333]
pseudevangelia scribere non reformidarunt. Et summus pontifex hos
libros appellat apocryphos, quasi nihil vitii sit[334] quod eorum
ignoratur auctor, quasi credibilia sint quae narrantur, quasi sancta et
ad confirmationem religionis pertinentia; ut iam non minus culpae sit
penes hunc qui mala probat quam penes illum qui mala excogitavit. Nummos
reprobos discernimus, separamus, abicimus;[335] doctrinam reprobam non
discernemus, sed retinebimus, sed cum bona miscebimus, sed pro bona
defendemus?
Ego vero, ut ingenue[336] feram sententiam, Gesta Silvestri nego esse
apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam fertur auctor; sed falsa atque
indigna quae legantur existimo cum in aliis tum vero in alio[337] quod
narratur de dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam tanta
repetii. Neque enim si Naaman leprosus fuit, continuo et Constantinum
leprosum fuisse dicemus? De illo multi auctores meminerunt, de hoc
principe orbis terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit, nisi
nescio quis alienigena, cui non aliter habenda est fides quam alteri
cuidam de vespis intra nares Vespasiani nidificantibus, et de rana partu
a Nerone emissa, unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana
lateat in sepulcro: quod nec vespae ipsae nec ranae, si loqui possent,
dixissent;[338] nisi ad deos Capitolinos hoc referunt, quasi illi loqui
consuessent et hoc fieri iussissent.[339]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account