The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4: Philosophical Works, 1705-21Berkeley, George
Philosophy
The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4: Philosophical Works, 1705-21
Berkeley, George
Philosophy -- Early works to 1800
“Hæc sunt, quæ circa partem opticæ præcipue mathematicam dicenda
mihi suggessit meditatio. Circa reliquas (quæ φυσικώτεραι sunt,
adeoque sæpiuscule pro certis principiis plausibiles conjecturas
venditare necessum habent) nihil fere quicquam admodum verisimile
succurrit, a pervulgatis (ab iis, inquam, quæ Keplerus,
Scheinerus(315), Cartesius, et post illos alii tradiderunt)
alienum aut diversum. Atqui tacere malo, quam toties oblatam
cramben reponere. Proinde receptui cano; nee ita tamen ut prorsus
discedam, anteaquam improbam quandam difficultatem (pro
sinceritate quam et vobis et veritati debeo minime dissimulandam)
in medium protulero, quæ doctrinæ nostræ, hactenus inculcatæ, se
objicit adversam, ab ea saltem nullam admittit solutionem. Illa,
breviter, talis est. Lenti vel speculo cavo _EBF_ exponatur
punctum visibile _A_, ita distans, ut radii ex _A_ manantes ex
inflectione versus axem _AB_ cogantur. Sitque radiationis limes
(seu puncti _A_ imago, qualem supra passim statuimus) punctum _Z_.
Inter hoc autem et inflectentis verticem _B_ uspiam positus
concipiatur oculus. Quæri jam potest, ubi loci debeat punctum _A_
apparere? Retrorsum ad punctum _Z_ videri non fert natura (cum
omnis impressio sensum afficiens proveniat a partibus _A_) ac
experientia reclamat. Nostris autem e placitis consequi videtur,
ipsum ad partes anticas apparens, ab intervallo longissime dissito
(quod et maximum sensibile quodvis intervallum quodammodo
exsuperet), apparere. Cum enim quo radiis minus divergentibus
attingitur objectum, eo (seclusis utique prænotionibus et
præjudiciis) longius abesse sentiatur; et quod parallelos ad
oculum radios projicit, remotissime positum æstimetur: exigere
ratio videtur, ut quod convergentibus radiis apprehenditur, adhuc
magis, si fieri posset, quoad apparentiam elongetur. Quin et circa
casum hunc generatim inquiri possit, quidnam omnino sit, quod
apparentem puncti _A_ locum determinet, faciatque quod constanti
ratione nunc propius, nunc remotius appareat? Cui itidem dubio
nihil quicquam ex hactenus dictorum analogia responderi posse
videtur, nisi debere punctum _A_ perpetuo longissime semotum
videri. Verum experientia secus attestatur, illud pro diversa
oculi inter puncta _B_, _Z_, positione varie distans, nunquam fere
(si unquam) longinquius ipso _A_ libere spectato, subinde vero
multo propinquius adparere; quinimo, quo oculum appellentes radii
magis convergunt, eo speciem objecti propius accedere. Nempe, si
puncto _B_ admoveatur oculus, suo (ad lentem) fere nativo in loco
conspicitur punctum _A_ (vel æque distans, ad speculum); ad _O_
reductus oculus ejusce speciem appropinquantem cernit; ad _P_
adhuc vicinius ipsum existimat; ac ita sensim, donec alicubi
tandem, velut ad _Q_, constituto oculo, objectum summe propinquum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account