The works of John Dryden, now first collected in eighteen volumes. Volume 14Dryden, John
General
The works of John Dryden, now first collected in eighteen volumes. Volume 14
Dryden, John
English literature
[47] This is disputed by the learned Heyne. "De _consilio_ quod poeta
in Æneide conscribenda sequutus sit, et de _fine_, quem propositum
habuerit, multa varii comminiscuntur. Nihil quidem magis alienum esse
potest ab epico carmine quam _allegoria_; jugulat enim totam ejus vim,
rerum et hominum dignitatem attenuat, gratum animi errorem excutit,
et æstum inter legendum refrigerat, voluptatemque omnem intercipit.
Certatim tamen viri docti argutiis suis Æneæ personam nobis eripere,
et Augustum submittere allaborarunt. Etiam ex parata nova in Latio
sede miseros Trojanos exturbarunt; adumbratum esse a poeta novum tum
Romæ constitutum unius principatum. Simili acumine alii arcana, nescio
quæ, dominationis Augusteæ consilia, in Æneide condenda deprehendere
sibi visi sunt. Ita SPENCIUS, elegantis ingenii vir, [Polymetis, Dial.
iii. p. 17. sqq.] πολιτικὸν epos esse Æneidem sibi persuasum habebat;
neque aliud quicquam poetam spectasse, quam ut animis libertatis ereptæ
desiderio ægris fomenta admoveret, et novum principem approbaret.
Nihil tamen Æneæ personam, fortunam, facta, et fata habere videas,
quod ei consilio respondeat; nullus in Æneide populus est liber, qui
dominum accipiat; nulla regni seu imperii, monarchiam vocamus, bona
videas exposita aut commendata; verbo nihil occurrit, quo libertatis
amore contacti animi adduci aut allici possint, ut a bono principe
malint tuto regnari quam cum libertatis vano nomine paucorum potentium
dominatione vexari. In Juliæ gentis honorem, quæ ab Iulo Æneæ filio
originem ducere videri volebat, nonnulla passim suaviter memorari, ad
Augusti laudes ingeniose alia inseri, ipsa carminis lectione manifestum
sit, et a veteribus quoque Grammaticis jam monitum est locis pluribus;
sed, quantam vim ea res ad dominationem Augusti commendandam habere
potuerit, mihi non satis constare lubenter fateor. Neque, si nova
Æneæ sedes in Latio divinis humanisque juribus vallata fuerit, quale
inde propugnaculum novo Augusti regno partum sit, intelligo; ut adeo,
si demonstrari hoc possit, poetæ consilium illud in Æneide condenda
propositum fuisse, parum feliciter eum in eo perficiendo et exsequendo
versatum videri dicerem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account