William Lilly's History of His Life and Times, from the Year 1602 to 1681Lilly, William
Religion
William Lilly's History of His Life and Times, from the Year 1602 to 1681
Lilly, William
Astrologers -- Great Britain -- Biography; Astrology; Lilly, William, 1602-1681
Occidit atque suis annalibus addidit atram
Astrologus, qua non tristior ulla, diem
Pone triumphales, lugubris Luna, quadrigas;
Sol maestum picea nube reconde caput.
Illum, qui Phoebi scripsit, Phoebesq; labores
Eclipsin docuit Stella maligna pati.
Invidia Astrorum cecidit, qui Sidera rexit
Tanta erat in notas scandere cura domos.
Quod vidit, visum cupiit, potiturq; cupito
C[oe]lo, & Sidereo fulget in orbe decus.
Scilicet hoc nobis praedixit ab ane Cometa,
Et fati emicuit nuncia Stella tui
Fallentem vidi faciem gemuiq; videndo
Illa fuit vati mortis imago suo,
Civilis timuere alii primordia belli
Jejunam metuit plebs stupefata faniem
Non tantos tulerat bellumve famesve dolores:
Auspiciis essent haec relevanda tuis.
In cautam subitus plebem nunc opprimat ensis,
Securos fati mors violenta trahat.
Nemo est qui videat moneatq; avertere fatum,
Ars jacet in Domini funera mersa sui
Solus naturae reservare arcana solebat,
Solus & ambigui solvere jura poti.
Lustrasti erantes bene fina mente Planeta
Conspectum latuit stellata nulla tuum
Defessos oculos pensarunt lumina mentis
Firesias oculis, mentibus Argus eras.
Cernere, Firesia, poteras ventura, sed, Arge,
In fatum haud poteras sat vigil esse tuum
Sed vivit nomen semper cum sole vigebit,
Immemor Astrologi non erit ulla dies
Saecla canent laudes, quas si percurrere cones,
Arte opus est, Stellas qua numerare soles
Haereat hoc carmen cinerum custodibus urnis,
Hospes quod spargens marmora rore legat.
"Hic situs est, dignus nunquam cecidisse Propheta;
Fatorum interpres fata inopina subit.
Versari aethereo dum vixit in orbe solebat:
Nunc humilem jactat Terra superba virum.
Sed Coelum metitur adhuc resupinus in urnae
Vertitur in solitos palpebra clausa polos.
Huic busto invigilant solenni lampade Musaae
Perpetuo nubes imbre sepulchra rigant.
Ille oculis movit distantia Sidera nostris,
Illam amota oculis traxit ad astra Deus."
_An_ ELEGY _upon the Death of_ WILLIAM LILLY, _the Astrologer_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account