[147:1] Ab his animi motibus purioribus, et tranquillo stabilique suae
beatitudinis appetitione, quae ratione utitur duce, diversi plane sunt
motus quidam vehementiores et perturbati, quibus, secundum naturae suae
legem, saepe agitatur mens, ubi certa species ipsi obversatur, atque
bruto quodam impetu, fertur ad quaedam agenda, prosequenda, aut
fugienda, quamvis nondum, adhibita in consilium ratione, secum statuerat
haec ad vitam facere vel beatam vel miseram. Hos motus quisque
intelliget, qui, in se descendens, in memoriam revocaverit quali animi
impetu fuerat abreptus, quae passus, quum libidine, ambitione, ira,
odio, invidia, amore, laetitia, aut metu, agitabatur; etiam ubi nihil de
earum rerum, quae mentem commoverant, cursu ad vitam beatam aut miseram
serio cogitarat. Quid quod saepe in partes contrarias distineantur et
distrahantur homines, cum aliud cupido, mens vero, ejusque appetitus
tranquillus, aliud suadeat.
[147:2] Diximus ex virtutis comprobatione ardentiorem efflorescere
amorem, in eos qui virtute videntur praediti. Quumque in omnes suas
vires, affectiones, sensus, vota, appetitiones, reflectere possit mens,
eaque contemplari; ille ipse decori et honesti sensus acrior, ardentior
virtutis appetitio, et honestiorum omnium amor et caritas, omnino
comprobabitur; neque ulla animi affectio magis, quam optimi cujusque
dilectiones et caritates.
[148:1] See _Caractéres_ _Ch._ 11. De L'homme.
[148:2] Qui multiplicem sensuum horum perspexerit varietatem, quibus res
adeo dispares hominibus commendantur appetendae; animique propensiones
pariter multiplices, et mutabiles; et inter se saepe pugnantes
appetitus, et desideria, quibus suam quisque insequitur utilitatem,
eamque variam, aut non minus variam voluptatem; eam etiam ingenii
humanitatem, affectionesque benignas multiplices; humana huic natura
prima specie videbitur, chaos quoddam, rudisque rerum non bene junctarum
moles, nisi altius repetendo, nexum quendam, et ordinem a natura
constitutum, et principatum deprehenderit, aut ἡγημονικὸν aliquod, ad
modum caeteris ponendum idoneum. Philosophiae munus et hoc investigare,
atque monstrare qua demum ratione haec sint ordinanda; miro enim
artificio
Hanc Deus, et melior litem natura diremit.
[149:1] Hanc vitam caducam et aerumnosam.
[149:2] The chapter _De Dominii acquirendi Rationibus_.
[149:3] De nuptiis consanguineorum in linea transversa, quas adferunt
rationes viri docti, vix quiquam affirmant. Quia vero apud plurimas
gentes legis Judaicae ignaras, ejusmodi nuptiae habebantur impurae et
nefariae, credibile est et eas in prima mundi aetate lege aliqua
positiva, cujus diu manserunt vestigia, fuisse a Deo vetitas. Ea autem
lex hoc praecipue spectasse videtur, ut plures familiae gentesque ea
devinciantur caritate et benevolentia, quae ex affinitate et sanguinis
conjunctione oriri solet. Alia forte commoda hominibus nascituris
prospexit Deus, ex eo quod gentes variae, conjugiis inter se misceantur.