A boke made by John Fryth, prysoner in the Tower of London: answerynge unto M. Mores letter, which he wrote agaynst the fyrste lytle treatyse that John Fryth made, concernynge the sacramente of the body and bloude of ChristFrith, John
Religion
A boke made by John Fryth, prysoner in the Tower of London: answerynge unto M. Mores letter, which he wrote agaynst the fyrste lytle treatyse that John Fryth made, concernynge the sacramente of the body and bloude of Christ
Frith, John
Dissenters, Religious -- England; Lord's Supper -- Early works to 1800; More, Thomas, Saint, 1478-1535
Furdermore S. Austen sayeth. _Sepe ita loquimur ut Pascha appropinquante
crastinam uel perendinam Domini passionem dicamus: cum ille ante tam
multos annes passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit.
Nempe ipso die dominico dicimus bodie dominus resurrexit cum ex quo
surrexit tot anni transierunt. Quare nemo tam ineptus est, ut nos ita
loquentes arguat esse mentitos, quia istos dies secundum illorum quibus
hæc gesta sunt similitudinem nuncupamus: ut dicatur ipse dies qui non
sit ipse, sed reuolucio ne temporum similes eius: & dicatur illo die
fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed iam olim
factum est. Nonne semel immolatus est Christus in seipso? & tamen in
sacramento non solum per amnuas Paschæ solennitates, sed omni die pro
popuslis immola tur: nec utique mentitur qui interrogatus, responderit
eum immolari. Si enim sacramenta quandam similitudinem earum rerum
quarum sunt sacramenta non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex
hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt.
Sicut ergo secundum quendam modum sacramētum corporis CHRISTI corpus
CHRISTI est. Et sacramentum sanguinis CHRISTI sanguis CHRISTI est, ita
sacramenta fidei fides est, Nihil est autem aliud ud credere, quam fidem
habere, ac per hoc respondetur fidem habere propter fidei sacramenta. Et
conuertere se ad Deum propter conuersionis sacramentum. Quia & ipsa
responsio pertinet ad celebrationem sacramenti. Sicut de ipso baptismo
Apostolus dicit. Consepulti (inquit) sumus Christo per baptismum in
mortem, Non ait sepulturam significauimus, sed prorsus ait, consepulti
sumus. Sacramentum ergo tantæ rei non nisi eiusdem rei uocabulo
nuncupauit._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account