A Christian Directory, Part 1: Christian EthicsBaxter, Richard
Religion
A Christian Directory, Part 1: Christian Ethics
Baxter, Richard
Casuistry; Christian sociology
[69] Namsi falsi et solo nomine tumidi, non modo non consulendi, sed
vitandi sunt, quibus nihil est importunius, nihil insulsius, &c.
Petrarch. Dial. 117. lib. 2.
[70] Scientis est posse docere. Proverb. Sub indocto tamen doctus
evadere potes, afflatu aliquo divino, ut Cicero loquitur. Augustinus de
seipso testatur (cui non omnia credere nefas est) quod et Aristotelicas
Categorias, quæ inter difficillima numerantur, et artes liberales, quas
singulas à præceptoribus didicisse magnum dicitur) nullo tradente, omnes
intellexit. Bernardus item, vir doctrina et sanctitate clarissimus,
omnes suas literas (quarum inter cunctos sui temporis abundantissimus
fuit) in silvis et in agris didicit, non hominum magisterio, sed
meditando et orando, nec ullos unquam alios præceptores habuit, quam
quercus et fagos. Petrarch. lib. 2. Dialog. 40.
[71] Imperat (Rex) ut nostræ religionis illorum mensa nullum communem
haberent, neque cum Catholicis omnino vescerentur. Quæ res non ipsis
aliquod præstitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum: nam
sisermo eorum sicut cancer consuevit serpere, quanto magis communis
mensa ciborum potuit inquinare, cum dicat Apostolus, cum nefariis nec
cibum habere communem. Victor. Utic. p. 418. Magnum virtutis præsidium
societas bonorum, socius exemplo excitat, sermone recreat, consilio
instruit, orationibus adjuvat, autoritate continet, quæ omnia solitudini
desunt. Jos. Acosta, 1. 4. c. 13. Dicunt Stoici amicitiam solos inter
bonos, quos sibi innicem studiorum similitudo conciliet, posse
consistere. Porro amicitiam ipsam societatem quandam esse dicunt omnium
quæ sunt ad vitam necessaria, cum amicis ut nobismet ipsis utamur: atque
ob id amicum eligendum, amicorumque multitudinem inter expetenda ponunt:
inter malos non posse constare amicitiam. Laert. in Zenone.
[72] Non tamen ut corporum, sic animorum morbi, transeunt ad nolentes:
Imo vero nobilis animus, vitiorum odio, ad amorem virtutis accenditur.
Petrarch. Dialog. de alior. morib.
[73] Siquis est hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac
continentiæ, ut respuat omnes voluptates, omnemque vitæ suæ cursum
labore corporis, atque in animi contentione conficiat, quem non quies,
non remissio, non æqualium studia, non ludi, non convivia delectant;
nihil in vita expetendum putet nisi quod est cum laude et honore
conjunctum; hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum
atque ornatum puto. Cic. pro Cæl.
[74] For sound principles in these points, read Mr. Gibbon's Sermon of
Justification, in the Morning Exercises at St. Giles'; and Mr.
Truman's two books before named, and Le Blank's Theses in Latin, with
the Thes. Salmuriens. &c.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account