Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLIV. 135. Quid? illa, in quibus consentiunt, num pro veris probare
possumus? Sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia
efferri. Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa, numquam timere,
numquam dolere? Sapiensne non timeat, si patria deleatur? non doleat, si
deleta sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est
in bonis, tibi vero, Antioche, minime, cui praeter honestatem multa bona,
praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens
necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint _ab_ Academia
vetere decreta, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent?
Mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse
quendam modum. Legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu. Est enim
non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad verbum
ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant
permotiones istas animis nostris datas: metum cavendi causa, misericordiam
aegritudinemque clementiae, ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse
dicebant, recte secusne alias viderimus. 136. Atrocitas quidem ista tua quo
modo in veterem Academiam irruperit nescio: illa vero ferre non possum, non
quo mihi displiceant: sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum,
quae παραδοξα nominantur, sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit?
hos enim quasi eosdem esse voltis. Illi umquam dicerent sapientis solos
reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis
esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum
quidem quemquam nisi sapientem? postremo, solum civem, solum liberum?
insipientis omnis peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta
Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbis quidem
aut civitatis, nisi quae essent sapientium? 137. Haec tibi, Luculle, si es
adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia: mihi
autem bono modo, tantum quantum videbitur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account