Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLV. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in
Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss.
praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane
hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse
Carneadi: 'Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non
sum: nec haec urbs nec in ea civitas.' Tum ille: 'Huic Stoico non videris.'
Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset
quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret. Sed ille
noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. 138. Vos
autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem
incognitum, quod minime voltis. Quid consilii datis? Testatur saepe
Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus
bonorum: circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse
finem aut voluptatem aut utrumque: nam qui summum bonum dicant id esse, si
vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in
vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate
coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda
adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse
defendi. 139. Sit sane ita--quamquam a Polemonis et Peripateticorum et
Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc
probabilius--, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris
blandiatur. Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo. Revocat virtus
vel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit
deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum
habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum
solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam
Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur.
Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid
Carneadi probaretur. Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et
gravis et recta ratio mihi obversetur? Tu, cum honestas in voluptate
contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua
copulabis?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account