Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
33. August. contra Academicos II. §26.: _id probabile vel veri simile
Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare_. ...
Talia, _inquit Academicus_, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri
similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno.
Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus
haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem
decet esse sapientem. [_Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat
Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba_.]
34. Augustin. c. Acad. III. §15. _Est in libris Ciceronis quae in huius
causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... _
Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes
videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse
sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo,
qui omnium ceterorum judicio sit secundus.
35. Augustin. c. Acad. III. §43. _Ait enim Cicero_ illis (_i.e.
Academicis_) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi
qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.
36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. _Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T.
Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi
versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone_, homine, _inquit_,
omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.
* * * * *
ACADEMICORUM PRIORUM
LIBER II.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account