Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
I. 1. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque optimarum artium studium, tum
omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus
temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut
enim admodum adolescens cum fratre pari pietate et industria praedito
paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor
profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
deinde absens factus aedilis, continuo praetor--licebat enim celerius legis
praemio--, post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut
diligentiam admirarentur omnes, ingenium cognoscerent. Post ad
Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, quae
de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. 2. Idque eo fuit
mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui
adolescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum
in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni
magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter
et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in
rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma
profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam rerum,
verborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam
verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in
Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt: qui
quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum
proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere,
credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. Tali
ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles
spreverat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis
mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. 3. Tantus ergo
imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus
pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum
maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos
legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis
temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli
institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum
utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque
ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum
victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio
tardius quam debuerat triumphavit. Nos enim consules introduximus paene in
urbem currum clarissimi viri: cuius mihi consilium et auctoritas quid tum
in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset: quod
hoc tempore non est necesse. Itaque privabo illum potius debito testimonio
quam id cum mea laude communicem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account