Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
II. 4. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt
et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum
multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. Maiore enim
studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit
quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed
et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei
militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus
otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur
Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et
post aliquot annos imperator, cumque esset ea memoria, quam ante dixi, ea
saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset.
Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.
5. Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim, minuam
etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras,
plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum
rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego
autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P.
autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante
censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum
Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6. Restat ut iis
respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam gravis illigari.
Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut
ludicros sermones aut rerum colloquia leviorum! Etenim, si quodam in libro
vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque
amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud videndum est nobis,
quos populus Romanus hoc in gradu collocavit, nisi ne quid privatis studiis
de opera publica detrahamus. Quod si, cum fungi munere debebamus, non modo
operam nostram numquam a populari coetu removimus, sed ne litteram quidem
ullam fecimus nisi forensem, quis reprehendet nostrum otium, qui in eo non
modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis
prosimus enitimur? Gloriam vero non modo non minui, sed etiam augeri
arbitramur eorum, quorum ad popularis illustrisque laudes has etiam minus
notas minusque pervolgatas adiungimus. 7. Sunt etiam qui negent in iis, qui
in nostris libris disputent, fuisse earum rerum, de quibus disputatur,
scientiam: qui mihi videntur non solum vivis, sed etiam mortuis invidere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account