Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
III. Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
Quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret
praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem, quoniam contra omnis dicere
quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare:
quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla
contentione volumus, idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim
omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis
rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa
antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint,
tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati
relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in
utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut
verum sit aut ad id quam proxime accedat. 8. Neque inter nos et eos, qui se
scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant quin ea
vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile,
adfirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod
integra nobis est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta et
quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum
ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde
infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius,
quem primum audierunt, oratione capti de rebus incognitis iudicant et, ad
quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad
saxum adhaerescunt. 9. Nam, quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent
fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent--statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse
sapientis--, sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis
etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad
unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare
malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere quam
sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et
alias saepe multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa,
quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie
venissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus,
quod erat constitutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in
Pompeianum navigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in
spatio consedimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account