Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
IV. 10. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene
explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea,
quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem,
inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram
servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est: a me enim ea, quae in
promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille:
Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est
iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde
ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec
ea, in quibus, si non fuerint, _non_ vinci me malim quam vincere. Sed
mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata
est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus
agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno
studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei
faciam quam modo fecit Hortensius. Cum ita esset exorsus, ad audiendum
animos ereximus. 11. At ille: Cum Alexandriae pro quaestore, inquit, essem,
fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi
Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat,
homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus
et nobilis: cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque
leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo
est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant:
et homo natura lenissimus--nihil enim poterat fieri illo mitius--stomachari
tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Heracliti
memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num
vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis
tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei
familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa
audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent
descripsisse. 12. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus
commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin
contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur
et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item
Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex
eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque
compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et
Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in
ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat,
praetermittenda est: minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae
sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere. Etsi enim mentitur,
tamen est adversarius lenior. Ad Arcesilam Carneademque veniamus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account