Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
V. 13. Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: Primum mihi videmini--me
autem nomine appellabat, cum veteres physicos nominatis, facere idem, quod
seditiosi cives solent, cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt,
quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse videantur.
Repetunt ii a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit,
commemorant reliquos, qui leges popularis de provocationibus tulerint, cum
consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam
aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito
senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium: illi
quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos vero
sapientissimos et clarissimos fratres, P. Crassum et P. Scaevolam, aiunt
Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut videmus, palam,
alterum, ut suspicantur, obscurius. Addunt etiam C. Marium. Et de hoc
quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot virorum atque tantorum
expositis eorum se institutum sequi dicunt. 14. Similiter vos, cum
perturbare, ut illi rem publicam, sic vos philosophiam bene iam constitutam
velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem, Xenophanem,
Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum
inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum nec
Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti
physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente
incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere videatur, abstrusa
esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse
reperire: maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam
quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. 15. Quod si illi
tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot
saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne, cum
iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent, tum exortus est ut
in optima re publica Ti. Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui
constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret,
qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse? quorum e numero tollendus
est et Plato et Socrates: alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam,
Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a
quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt. Socrates
autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis, quos volebat
refellere. Ita, cum aliud agnosceret atque sentiret, libenter uti solitus
est ea dissimulatione, quam Graeci ειρωνειαν vocant: quam ait etiam in
Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum,
quod idem fuerit in Socrate.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account