Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
VI. 16. Sed fuerint illa veteribus, si voltis, incognita. Nihilne est
igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut
putatur, obtrectans nihil novi reperienti, sed emendanti superiores
immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est
clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio,
quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi,
proxime a Lacyde solo retenta est: post autem confecta a Carneade, qui est
quartus ab Arcesila: audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat, Lacydi
discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit:
nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant, admodum floruerunt: e
quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit--declarat multitudo
librorum--ingeni non minus in [Aeschine], in Charmada eloquentiae, in
Melanthio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus
Metrodorus putabatur. 17. Iam Clitomacho Philo vester operam multos annos
dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos
facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e
philosophis et ii quidem non mediocres faciendum omnino non putabant: nec
vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent,
Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec
definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si
verbum e verbo volumus, comprehensio, quam καταληψιν illi vocant, eosque,
qui persuadere vellent, esse aliquid quod comprehendi et percipi posset,
inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius εναργειαι,
ut Graeci: perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus
fabricemurque, si opus erit, verba, ne hic sibi--me appellabat iocans--hoc
licere putet soli: sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa
evidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda
censebant. Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse
dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui
fallerentur. 18. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium
rerum non improbant et rem idoneam, de qua quaeratur, et homines dignos,
quibuscum disseratur, putant. Philo autem, dum nova quaedam commovet, quod
ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur,
et aperte mentitur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit
Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. Cum enim ita negaret,
quicquam esse, quod comprehendi posset--id enim volumus esse ακαταληπτον--,
si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum--iam enim hoc pro
φαντασιαι verbum satis hesterno sermone trivimus--visum igitur impressum
effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non
esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus: qui enim potest
quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account