Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
est tale, quale vel falsum esse possit? hoc cum infirmat tollitque Philo,
iudicium tollit incogniti et cogniti: ex quo efficitur nihil posse
comprehendi. Ita imprudens eo, quo minime volt, revolvitur. Qua re omnis
oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem,
quam Philo voluit evertere. Quam nisi obtinemus, percipi nihil posse
concedimus.
VII. 19. Ordiamur igitur a sensibus: quorum ita clara iudicia et certa
sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat
contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius
aliquid, non videam quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum
est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam: non enim is sum,
qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur. Epicurus hoc viderit
et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et
sani sunt ac valentes et omnia removentur, quae obstant et impediunt.
Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum, quas intuemur,
et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum
adspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in
odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis
iudicium requirat acrius. 20. Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi
pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in
sensibus? Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos
non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere
exercitati! qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut
Andromacham, quum id nos ne suspicemur quidem. Nihil necesse est de gustatu
et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen.
Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem vocant, aut doloris
aut voluptatis? in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia
sentiatur:--potestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter
eum, qui in voluptate sit, nihil interesse? aut, ita qui sentiet non
apertissime insaniat? 21. Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi
dicimus, talia secuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed
quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud,
hoc bene olens, hoc asperum.' Animo iam haec tenemus comprehensa, non
sensibus. 'Ille' deinceps 'equus est, ille canis.' Cetera series deinde
sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum
comprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale, rationis
particeps.' Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus nec
intellegi quicquam nec quaeri disputarive potest. 22. Quod si essent falsae
notitiae--εννοιας enim notitias appellare tu videbare--, si igitur essent
hae falsae aut eius modi visis impressae, qualia visa a falsis discerni non
possent, quo tandem his modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei
consentaneum esset, quid repugnaret videremus? Memoriae quidem certe, quae
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account