Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
non modo philosophiam, sed omnis vitae usus omnisque artis una maxime
continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria
falsorum? aut quid quisquam meminit, quod non animo comprehendit et tenet?
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed ex multis
animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem
ab inscio? Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus,
sed cum alterum percepta et comprehensa tenere videmus, alterum non item.
Cumque artium aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem cernat,
aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea
potest, quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is,
qui fidibus utitur, explere numeros et conficere versus? Quod idem in
similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque
agendo. Quid enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem
tractabit, multa perceperit?
VIII. 23. Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi
multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non
comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse
censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat
constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam, ille vir bonus, qui
statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam
aut officium prodat aut fidem, cur has igitur sibi tam gravis leges
imposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi,
percepti, cogniti, constituti? Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam
tanti aestimet aequitatem et fidem, ut eius conservandae causa nullum
supplicium recuset, nisi iis rebus adsensus sit, quae falsae esse non
possint. 24. Ipsa vero sapientia, si se ignorabit sapientia sit necne, quo
modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam
rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum
vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia
referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est,
constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat,
sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter
appetitio--eam enim volumus esse ‛ορμην--, qua ad agendum impellimur, et id
appetimus, quod est visum, moveri non potest. 25. Illud autem, quod movet,
prius oportet videri eique credi: quod fieri non potest, si id, quod visum
erit, discerni non poterit a falso. Quo modo autem moveri animus ad
appetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne
naturae sit an alienum? Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo,
nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam
movebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum,
quod occurrit, videri. 26. Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account