Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
tollitur, quasi quaedam lux lumenque vitae, tamenne in ista pravitate
perstabitis? Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem,
cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo. Quaestio autem est appetitio
cognitionis quaestionisque finis inventio. At nemo invenit falsa, nec ea,
quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed, cum ea, quae quasi
involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dicuntur. Sic et initium
quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenet_ur_. Itaque
argumenti conclusio, quae est Graece αποδειξις, ita definitur: 'ratio, quae
ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit.'
IX. 27. Quod si omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel
falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo
quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset
conclusi argumenti fides? Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi
debet, quem habebit exitum? Sapientiae vero quid futurum est? quae neque de
se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi vocant
δογματα, quorum nullum sine scelere prodi poterit. Cum enim decretum
proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum
proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari
quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse
falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat, quod movere nulla
ratio queat. Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui
illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis
interesse. 28. Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id
ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed
Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei, qui adfirmaret nihil posse
percipi, consentaneum esse unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia
non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat, ut id
consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam
esse quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse esse, ne id ipsum
quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse.
29. Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. Quoniam enim id
haberent Academici decretum,--sentitis enim iam hoc me δογμα dicere--,
nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus,
fluctuare, praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam
totius philosophiae, constitutionem veri falsi, cogniti incogniti: quam
rationem quoniam susciperent docereque vellent quae vis_a_ accipi oporteret
et quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium
esset, percipere eos debuisse: etenim duo esse haec maxima in philosophia,
iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut
cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde
proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat: haec autem habere dubia
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account