Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
neque iis ita confidere, ut moveri non possint, abhorrere a sapientia
plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum
saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia
totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil
approbantis, sit, ut opinor, dictum satis.
X. 30. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior--habet
enim aliquantum a physicis--, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra
dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de
abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat
subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum
primum visa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons
est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea,
quibus movetur. Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia
quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus
construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum εννοιας,
tum προληψεις vocant. Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque
innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem
ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31. Ad rerum igitur
scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur
maxime cognitionem, et istam καταληψιν, quam, ut dixi, verbum e verbo
exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat--nihil est enim
ei veritatis luce dulcius--tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus
utitur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam
ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.
Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel
instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt
funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate
eorum, perinde ut causa postulat, dicere.
32. Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid
velint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi: 'Si ea,
quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,' respondent: 'Quid
ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo
veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.' Alii autem elegantius,
qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque
intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur
eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distinguunt: illos, qui
omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi
desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim--et hoc quidem vel maxime vos
animadvertebam moveri--probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque
se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account