Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed
ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et
partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines
dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est
hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui
clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum
aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam
rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa
vera definitio sit? si_n_ negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera
definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur,
id percipi posse: quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus
partibus. 44. Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide
perspicere nec ulla communione visorum impediri, comprehendere ea se
fatebuntur. Sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui
poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam
concludi argumentum non potest nisi iis, quae ad concludendum sumpta erunt,
ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus
comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse
comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque
ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et
ea, quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse
quam videri volunt? Maxime autem convincuntur, cum haec duo pro
congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa
visa: quod cum volunt, declarant quaedam esse vera: deinde ibidem, inter
falsa visa et vera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam
interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur.
45. Sed progrediamur longius et ita agamus, ut nihil nobis adsentati esse
videamur, quaeque ab iis dicuntur, sic persequamur, ut nihil in praeteritis
relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa, quam diximus, satis magnam
habet vim, ut ipsa per sese ea, quae sint, nobis ita ut sint indicet. Sed
tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus
est vel arte vel diligentia, ne ab iis, quae clara sint ipsa per sese,
quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui voluit
subvenire erroribus Epicurus iis, qui videntur conturbare veri cognitionem,
dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil
profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account