Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XV. 46. Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus
adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim
primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt,
ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod
fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti
quidam, cum eas dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet
igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere,
de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus
interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere
constitui. 47. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam
illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri
esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus
iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, visa
quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis,
auspiciis, extis declarentur--haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra
disputant--, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere
possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non
possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae
perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae
nihil sit omnino? 48. Deinde, cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel
furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut
non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis
nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se
motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset,
qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset
inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae
falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim cum ipsi
dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in
visis distinctio appareat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account