Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum_que_,
quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim
dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium
nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione
faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae
videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam
levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes
furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum
relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum
adspectu' ...
53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro
veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte
gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo
temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando
sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset,
aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest
levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus
gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis
somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere
quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos
aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium
visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil
interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod
nolunt, ea dico incerta, quae αδηλα Graeci. Si enim res se ita habeant, ut
nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit
exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae
est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum
pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum
eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem
similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim
concedentibus nobis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non
patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus
aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova
ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in
geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu
autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55.
Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus
ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse
mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique
perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos
quidem innumerabiles], itemque homines. Deinde postulas, ut, si mundus ita
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account