Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat
et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum
puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod
captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in
philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut
demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano.
Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum
obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri
simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne
internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si
perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse
tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum
posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid
cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit?
deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus
similes _sunt_, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt
quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa:
quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia
quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri
possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil
interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51.
Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive
illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete
sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis
perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim,
cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et
inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum
Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi cum Galba
ambulare?' At, cum somniavit, ita narravit:
'visus Homerus adesse poeta.'
Idemque in Epicharmo:
'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.'
Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus,
ut ea, quae in foro gessimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account