Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
autem etiam heri audiebamus solitum esse _eo_ delabi interdum, ut diceret
opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est
esse aliquid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo,
quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei vel falsae vel
incognitae. 60. Restat illud, quod dicunt, veri inveniendi causa contra
omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur videre quid invenerint. Non
solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur
celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit,
ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si utroque? num peius est?
Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo
auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista
tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in
Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis
fuisset?
XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo
etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus.
Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum--me autem appellabat--et
aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus
philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam
philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio,
privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus
adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem
incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat,
isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem
ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis
simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione
omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte
fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam
sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris
in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi
quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae
cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne
illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae cum
dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod
quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret,
nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me
quoque, iocansne an ita sentiens--non enim satis intellegebam--, coepit
hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli
oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te
quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud
vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. Tantum enim non te modo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account