Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis,
quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione
quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse
reperiri, idem te comperisse dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De
causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire. Sin cesseris, non magno
opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia
sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec cum dixisset
Catulus, me omnes intueri.
XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius
modi quadam oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita
movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum,
quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse
diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses
non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.
65. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad
hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed
etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus
pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu
consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum
alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali
disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum
solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri
reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66. Qui enim possum non cupere
verum invenire, cum gaudeam, si simile veri quid invenerim? Sed, ut hoc
pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa
turpissimum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui
numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero
ipse et magnus quidem sum opinator--non enim sum sapiens--et meas
cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,
'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,'
ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,
'Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe,'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account