Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXXVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse
primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari
et sodali suo, non persuasit: is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua
omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra, sed ea,
quae ex eo orirentur, definita: gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex
his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis
inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente
divina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse
mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata
figura: Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur:
Leucippus, plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in
ceteris: Empedocles haec pervolgata et nota quattuor: Heraclitus ignem:
Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore.
Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo
sempiternum. Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci
volunt omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem
sequatur: ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
119. Quamcumque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam
habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam,
quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se
et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum
etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam
animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen
aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account