Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXXVIII. Sint ista vera--vides enim iam me fateri aliquid esse veri--,
comprehendi ea tamen et percipi nego. Cum enim tuus iste Stoicus sapiens
syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens
Aristoteles, qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse umquam mundum,
quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita
esse eum undique aptum, ut nulla vis tantos queat motus mutationemque
moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus
umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut
caput et famam tuam defendere necesse erit, cum mihi ne ut dubitem quidem
relinquatur. 120. Ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti
libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est? Cur deus,
omnia nostra causa cum faceret--sic enim voltis--, tantam vim natricum
viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa _ac_ perniciosa terra marique
disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine
divina aliqua sollertia. Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad
apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis
minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121. Negas sine deo posse
quicquam. Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo
immunitatem magni quidem muneris: sed cum sacerdotes deorum vacationem
habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad
fabricandum mundum. Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura, nec,
ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta
haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non
docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens,
quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet
ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore.
Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes
divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit--quod cui non
accidit?--extimescere ne id iure evenerit? Nec Stratoni tamen adsentior,
nec vero tibi. Modo hoc, modo illud probabilius videtur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account