Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLII. 129. Sed quod coeperam: Quid habemus in rebus bonis et malis
explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum
summa referatur: qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio?
Omitto illa, quae relicta iam videntur, ut Herillum, qui in cognitione et
scientia summum bonum ponit: qui cum Zenonis auditor esset, vides quantum
ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis
disciplina, cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes, quem modo
nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici
philosophi nominabantur. Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus, a
quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod esset
unum et simile et idem semper. Hic quoque multa a Platone. A Menedemo
autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in
mente positum et mentis acie, qua verum cerneretur, Herilli similia, sed,
opinor, explicata uberius et ornatius. 130. Hos si contemnimus et iam
abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum
Zenonis fuisset auditor, re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum
nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium: in mediis ea
momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit. Huic summum bonum est in his
rebus neutram in partem moveri, quae αδιαφορια ab ipso dicitur. Pyrrho
autem ea ne sentire quidem sapientem, quae απαθεια nominatur. Has igitur
tot sententias ut omittamus, haec nunc videamus, quae diu multumque defensa
sunt. 131. Alii voluptatem finem esse voluerunt: quorum princeps
Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est
disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate
consentiens. Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit:
vacare omni molestia Hieronymus: hoc idem cum honestate Diodorus: ambo hi
Peripatetici. Honeste autem vivere fruentem rebus iis, quas primas homini
natura conciliet, et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis,
quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici nunc proxime
videntur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut
opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus iis, quas primas natura
conciliavisset. Honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae,
Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account