Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an
Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis
fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia
regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis
auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione
sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri
serviamus. Solis autem magnitudinem--ipse enim hic radiatus me intueri
videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui--vos ergo huius
magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis
architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum
sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones
physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale
quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur,
elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque
caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum
cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero
aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus
voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed
vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere
opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus veri simile
quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum
ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, cum physica ista valde
adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores videantur,
amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam,
cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis
adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem
metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam
terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non
potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas
res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id
approbat, quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi
quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi
comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve
comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account