An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
70 III. Præf. Misimus tibi libros, ex quibus primus quidem omnium
illorum sententias continet, et consuetudines, et characteres
ostendit conversationis eorum. In secundo vero destructa et eversa
sunt quæ ab ipsis male docentur, et nudata, et ostensa sunt talia
qualia et sunt. In hoc autem tertio ex Scripturis inferemus
ostensiones, ut nihil tibi ex his, quæ præceperas, desit a nobis;
sed et, præterquam opinabaris, ad arguendum et evertendum eos, qui
quolibet modo male docent, occasiones a nobis accipias. Quæ enim est
in Deo charitas, dives et sine invidia exsistens, plura donat quam
postulet quis ab ea. Memento igitur eorum quæ diximus in prioribus
duobus libris; et hæc illis adjungens, plenissimam habebis a nobis
adversus omnes hæreticos contradictionem, et fiducialiter ac
instantissime resistes eis pro sola vera ac vivifica fide, quam ab
Apostolis Ecclesia percepit, et distribuit filiis suis. Etenim
Dominus omnium dedit Apostolis suis potestatem Evangelii, per quos
et veritatem, hoc est, Dei Filii doctrinam cognovimus; quibus et
dixit Dominus: Qui vos audit, me audit: et qui vos contemnit, me
contemnit, et eum qui me misit.
71 Ib. & IV. Præf. 1. Hunc quartum librum, dilectissime, transmittens
tibi, operis quod est de detectione et eversione falsæ cognitionis,
quemadmodum promisimus, per Domini sermones ea, quæ prædiximus,
confirmabimus.——V. Præf. Traductis, dilectissime, omnibus hæreticis
in quatuor libris, qui sunt tibi ante hunc a nobis editi, et
doctrinis ipsorum manifestatis; eversis quoque his, qui irreligiosas
adinvenerunt sententias, aliquid quidem ex propria uniuscujusque
illorum doctrina, quam in suis conscriptis reliquerunt; aliquid
autem ex ratione, universis ostensionibus procedente; et veritate
ostensa, et manifestato præconio Ecclesiæ, quod Prophetæ quidem
præconaverunt, quemadmodum demonstravimus, perfecit autem Christus,
Apostoli vero tradiderunt, a quibus Ecclesia accipiens, per
universum mundum sola bene custodiens, tradidit filiis suis;
quæstionibusque omnibus solutis, quæ ab hæreticis nobis proponuntur;
et Apostolorum doctrina explanata, et manifestatis pluribus, quæ a
Domino per parabolas et dicta sunt et facta: in hoc libro quinto,
operis universi, quod est de traductione et eversione falso
cognominatæ agnitionis, ex reliquis doctrinæ Domini nostri, et ex
Apostolicis epistolis, conabimur ostensiones facere.
72 I. Præf. 2. Καὶ, καθὼς δύναμις ἡμῖν, τήν τε γνώμην αὐτῶν τῶν νῦν
παραδιδασκόντων, λέγω δὴ τῶν περὶ Πτολεμαῖον, ἀπάνθισμα οὖσαν τῆς
Οὐαλεντίνου σχολῆς, συντόμως καὶ σαφῶς ἀπαγγελοῦμεν.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account