An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
73 II. Præf. 2. In hoc autem libro instruemus quæ nobis apta sunt, et
quæ permittit tempus, et evertemus per magna capitula omnem ipsorum
regulam: quapropter, quod sit detectio et eversio sententiæ ipsorum,
operis hujus conscriptionem ita titulavimus. Oportet enim
absconditas ipsorum conjugationes, per manifestarum conjugationum
indicium et eversionem, Bythum dissolvere; et quoniam neque fuerit
aliquando, neque sit, accipere ostensionem.
74 See note 10 above, p. 34.
75 See III. ii. 1. quoted in the chapter on _Tradition_.
76 III. v. 1.
77 See IV. Præf. 1. quoted above, p. 35. and i. 1. Cum sit igitur hoc
firmum et constans, neminem alterum Deum et Dominum a Spiritu
prædicatum, nisi eum qui dominatur omnium Deus, cum Verbo suo, et
eos qui adoptionis Spiritum accipiunt, hoc est, eos qui credunt in
unum et verum Deum, et Christum Jesum Filium Dei; similiter et
Apostolos neminem alium a semetipsis Deum appellasse, aut Dominum
cognominasse; multo autem magis Dominum nostrum, qui et nobis
præcepit neminem Patrem confiteri, nisi eum qui est in cœlis, qui
est unus Deus, et unus Pater.
78 See V. Præf. quoted above, p. 35.
79 _In Bibliotheca_, cod. 120.
80 Massuet, _Diss._ II. §. 53. Quisquis Irenæum Latinum cum Tertulliano
contulerit, e vestigio deprehendet adeo hunc vestigia illius
premere, adeo verbis ipsis, verborumque figuris et ordini adhærere,
ut id unum sibi proposuisse videatur, paucioribus contrahere, iisdem
sæpe servatis verbis, immixtis tamen pro more dicteriis, quæ ille
fusioribus exsequutus est. Sic Irenæus, lib. I. cap. xi. n. 3.
Epiphanis sententiam referens, scribit: “Est quidem ante omnes
Proarche, proanennoëtos, et inenarrabilis, et innominabilis, quam
ego monotetem voco. Cum hac monotete est virtus, quam et ipsam voco
henotetem. Hæc henotes et monotes, cum sint unum, emiserunt, cum
nihil emiserint, principium omnium noeton, et agenneton, et aoraton,
quam archem sermo monada vocat. Cum hac monade est virtus ejusdem
substantiæ ei, quam et eam voco hen. Hæ autem virtutes, id est,
monotes et henotes, et monas, et hen, emiserunt reliquas emissiones
Æonum.” Tertullianus vero cap. 37. “Est,” inquit, “ante omnia
Proarche, inexcogitabile et inenarrabile, quod ego nomino monoteta.
Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello henoteta. Monotes et
henotes, id est, solitas et unitas, cum unum essent, protulerunt,
non proferentes, initium omnium intellectuale, innascibile,
invisibile, quod sermo monada vocavit. Huic adest consubstantiva
virtus, quam appellat unio. Hæ igitur virtutes, solitas,
singularitas, unitas, unio, cæteras prolationes Æonum propagarunt.”
Ubi eadem verba, (nisi quod Græca quædam Latine vertuntur,) eadem
styli barbaries, atque apud Irenæi interpretem occurrunt. Hic n. 5.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account